Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 103r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Mutatio acinacis inferna cum ictu fortuito.

Si quando ad hostem accesseris, in eum habitum hoc modo te aptabis: dextrum pedem praeponito, acies tui acinacis inferior consistat, capulus iuxta dextrum genu appareat, ita ut mucro intra utrumque pedem retrorsum vergat. Interimque acinacem levabis sursum sinistro insimul consequitor, ut tamen acies longa superior existat, mucroque contra adversarium porrectus, atque rursus crure dextro insequutus, acie longa praemissa caput eius pulsato. Sin vero in ictu praedicto scilicet fortuito constiteris, dextrum pedem praeponens, isque te hac ratione aggreditur, dextrum referto, et acinace sursum supra caput sublato, ut acies longa appareat, ita ictus adversarii fuerit elisus. Interea tandem memineris, ut certes cum ipso ex loco acinacis infirmiori et firmiori aliam nuditatem ex alia requirendo tum superne tum inferne. Verum si adversarius nuditates tuas eadem ratione perquisiverit superne duplicabis, inferne mutabis contra faciem ipsius adversarii, et eo modo occaecabis eum, ut eo potentiorem perfectioremque ictum versus caput eius regere possis. Eum si adversarius averterit, tum ictum cruciatum in ipsius conspectu sev pro facie usurpando brachium eius dextrum appetes.