Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 106r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ictus quo vertex adpetitur addita acinacis aversione.

Quum ad hostem digladiando prope perveneris, eum habitum hoc pacto te accommodabis: dextrum praepones pedem, et brachiis porrectis versum caput adversarii feries. Verum si is superne contra caput tuum acinacem direxerit, praeponente pedem te dextrum, tum pariter cum adversario ferias. Inque ipso ictu inferrendo, eius manum dextram manu sinistra captabis, et eo modo assequeris aversionem, simulque dirigere versus caput adversarii ictum quo vertex appetitur poteris. Sin vero is idem contra te moliatur, tunc pedem sinistrum eius dextro proponito, et si hostis manus dextae partem anteriorem iuxta acinacem manu tua sinistra adpraehenderis, faciem eius incisione laedere licebit. Ceterum, si idem adversarius conetur perficere, pedem sinistrum referre non dubitabis, sursum inflectendo acinacem dirigito in latus tui corporis dextrum, ut acies eius longa superior adpareat, atque mora omni remota, ictum in latus adversarii sinistrum convertito. Porro, si exceperit ipsum, concestim resiliendo dextro pede in latus adversarii dextrum concedes atque cruciatum ictum usurpando geminum caput eius appetito.