Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 208r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus aversionis contra supernam incisionem.

Ad praedictum habitum ea ratione te compones, dextrum pedes prefiges, inferiori ansa falcis tuae manum sinistram adiungas, dextram medio, porrecte contra hostem, atque ex eo habitu caput eius proscindendo appetas. Verum si is idem usurparit contra te dextrum itidem pedem prefigentem, manuque sinistra tuo capulo inferiori applicata, dextra vero medio recta pro facie tua, versus latus tuum dextrum adversarii conatum capulo falcis repellas. Subito autem dextro in triangulum concedas, atque falce secundum caput tuum posita anteversum regenda collum de parte eius dextra adpetas. Sin autem is eadem ratione usus fuerit, obvia hosti procedendo, eius incisionem parte falcis tue exteriori repellito, sed insequutus consestim pede sinistro, caput adversarii proscindes, hoc itaque negocio confecto, recedere ab eo licebit.