Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 215r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Alia plaga loetalis.

In eum habitum ita te in congress contra adversarium compones, dextrum pedem praefiges, iuxta partem posteriorem manu sinistra fustem continebis, dextra medium fustis sursum levata, ex ea igitur forma sinistro intro procedes, atque pedem hostis dextrum, quae praeposuit, conquassabis. Sed si is idem moliri conabitur, te dextrum praefigente, tenenteque fustem brachiis cancellatis iuxta locum fustis posteriorem ex alto, in latere tuo sinistro, fustem anteversum dirigas in latus dextrum, atque si deorsum proclinaris, ictus adversarii irritus fiet. Confestim vero eius brachium dextrum pulsabis. Caeterum eo ratione consimili utente, eius ictum in latus tuum sinistrum sursum compuleris, dextroque insequtuus, intra adversarii brachium utrumque caput si concusseris, concidere eum aliges.