Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 230r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Alius habitus praecedentis formae.

Ad modum iam prenominatum in mutuo congressu ita te adaptabis, dextrum prefiges pedem, manuque dextra falcem contineas ex latere dextro sublatam, sinistra uero coxe sinistrae adplicetur, ex ea igitur corporis tui compositione sinistro consequitor, et in latere sinistro adversarii collum falce sauciato. Sed si te eodem modo fuerit hostis adgressus, contraque eum pedem dextrum preposueris, sursumque falcem tuam dextra tendas, sinistra coxe sinistrae adplicata, tum manu sinistra inferne sursum dirigenda, eius brachium dextrum impetas iuxta humerum, et si inde fortiter quantum poteris eum attraxeris, te ex eius incisione deflectes, interea autem caput adversarii proscindas. Si autem is vicissim caput stringere molitur, tum sinistra, eius brachio dextro impetuose correpto, idque si in latus sinistrum removeris, incisio hostilis repelletur. Inde autem negocio confecto, celeriter pedem dextrum ab eo prefixum falce adpetito, atque inde recedito.