Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 232v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Binae inferiores incisiones.

Ex hoc congressu tibiis paribus erectus consistas, dextra falcem frumentariam in latere itidem dextro contineas, verum interea sinistra eam arripias, dextramque coxe dextre adponas, post haec sinistrum, sinistro itidem hostis pedi exterius preponas, et si sinistrum prepositum eius pedem proscideris, hostem eo habitu uersus te adtrahito. Sin autem idem contra te is usurparit, humerum adversarii sinistrum, manu itidem sinistra impetas, et si uersus latus tuum sinistrum conuellas hostem, incisionem ipsius repellas. Interim uero falcem pudendis eius retro, intra pedem ipsius utrumque iniicias, atque inde uersus te illum conuellas, eo igitur modo adversarium per sinistrum pedem praefixum coniicias licebit.