Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 273v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Infringendi pedis ratio atque habitu hostis sternendi.

Quum mutuo congressu ad invicem accessistis, sic te compares in hanc pugnam: pedem sinistrum adversarii dextro interius praeponito, eiusque brachium sinistrum superne exterius manu dextra corripias, sinistra vero lumbos eius circundato. Sed si te adversarius pari ratione adprehenderit, tum dextro eius brachio superne interius sinistra correpti latereque dextro iliis circundatis dextra, dextro pede hostis crus dextrum pro viribus conquassato, atque ea ratione eius pedem dissolvere poteris. Inde etiam si superne eum attraxeris, prosterni cogetur.