Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 303v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Alia forma

Quum hostis rursum se in te reiiciat tanto pondere, ut nequeas ab ipso liberari, tum brachios ipsius utrumque complectitor, et quam fortissime poteris ea contineto. Inde si subito demittas, atque caput ventri adplicaris totis viribus, hostem per dorsum praecipitabis ut pronus concidat.

Habitus mutuae correptionis

Si cum quopiam colluctaris ex mutua correptione, te deorsum in libram demittas. Nolito autem brachia tua concludere, ut queas iis uti si opus fuerit. Cum igitur continere vi adversarius continetur accurate animadvertas, si is se demiserit, genua flectens ut altero genu tuo ipsius item genu externe concutias, atque ea ratione eum supinum prosternes. Is etiam habitus utrinque formatur.

Ratio impellendi genua

Quum quispiam eo modo genu impulerit, ita ut concidere te oporteat, curabis ut brachio dextro firmiter insistas, atque inferne pedes longe porrigas. Tum in ipso casu te deorsum vi deiicias, manus sinistra retro hostem humum contingat, et ea ratione hostem sublevabis. Is igitur habitus utrinque exercetur.