Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 305v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Alia luctae effigies

Cum adversarius te praevenit, atque brachium utrunque subiecerit, et corpori tuo adplicarit, inde autem sternere vel comprimere te moliatur tu manum utranque capiti adversarii imponito, atque si superne abs te urgeas retrorsum vero depresseris, ipsius collum infringes.

Correptionis effigies

Si adversarius diphteram tuam manu sinistra corripuerit, atque dextra inferne adprehenderit, tum iuncturam itidem sinistra amplectitor adversarii. Inde si retrorseris cubitum dextrum brachio ipsius superne adplices, atque deorsum supprimas. Utrinque id exerceas.

Ratio infringendi brachii

Sin autem brachium hostis demiserit sinistrum vetetque ne circumflectere possis brachium tum inferne adversarii brachium dextrum concludas utroque brachio tuo prope iuncturam. Ea ratione si sustuleris sursum, brachium ipsius infringes. Et hoc utrinque formatur.