Wiktenauer logo.png

Page:De Veris Principiis Artis Dimicatoriae (Heinrich von Gunterrodt) 1579.pdf/20

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page needs to be proofread.

tur fuisse Sostratus Sycionius cognomento Acrochersites, qui hoc Stratagemate fertur usus esse, arreptis extremis adversarii minibus eas frangebat, nec prius dimittebat, quam sensisset eum deficere. In lucta Leontiscus palaestrita Siciliensis, haud alio more quam Sostratus in Pancratio adversaries percellebat. Neque enim colluctatione sternebat, sed victoriam summis digitis collidendis extorquebat. Hunc tradit Suid institutum esse apud Clearchum discipulum Euchiri Corinthii & Chilonis Paterensis.

Apud Romanos deinde maximo in pretio & summum ob stadium celeberrimam fuisse hanc artem ex eo certissimum est, quod non solum gladiators suos (qui venali sanguine in arena decertarent, quos magistri & institutores quibus Lanistarum nomen erat, ex servorum delectu ac libertorum comparabant, quorum genera quatuor, Retiarii, Secutores, Myrmillones, Hoplomachi, qui ea potissimum causa in ludis comitti solebant, ut hoc spectaculo assuefacti tyrones,