Wiktenauer logo.png

Page:De Veris Principiis Artis Dimicatoriae (Heinrich von Gunterrodt) 1579.pdf/31

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page needs to be proofread.

apud Gallos & omnes fere exteras nations frequentissunum genus armorum.

[Margin: Rappier und Buklier/ Schildt/ Tartzschen.]

Duodecimo: Framea conjuncta pelta, parma, clypeo, (quem repererunt PROETUS & ACRISIUS inter se bello gerantes, sive Chalcus Athamantis filius) vel Scuto (quod Herodotus lib: 4 putat ab AEgyptiis graecis esse traditum) Apud Scotos hodie & Anglos in usu: In hoc genere nouum aliquid invenit Pyttacus Philosophus Mitylenaeus, unus ex sapientibus tempore Croesi Regis. Certantibus enim Atheniensibus atque Mitelenaeis, ipse adversus Phrinonem Athenensium ducem dimicaturus propter finium controversias, singulari illum certamine interfecit (ex quo constat non caligatos tantummodo in monomachiam prodiisse & hac in arte praestantes fuisse) Rete enim occulte sub Scuto alllat impediuit adversarium & implicuit, unde etiam Retiariorum nomen, & certaminis illis prmium initium profectum existimatur.

Memini quoque praestantem illum pugilem Johannem Herwarium aliquando de eiusmodi rete sub scu-