Wiktenauer logo.png

Page:De Veris Principiis Artis Dimicatoriae (Heinrich von Gunterrodt) 1579.pdf/41

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page needs to be proofread.

tempore ex corpore quaestum facientes, & lucri tantum causa in publicis ludis plagis contundi se ferentes, haud comprehenduntur. Xystici enim erant athletae qui in ampla porticu, per hyberna tempore sub tecto exercebantur a Lanistis, ad fortitudinem & habitum bonum comparandum, quanquam nihilommus etiam in arenam descendere, & virtutis specimen edere solebant, hoc vero ob nullam pretii spem, sed gloriae solius adipiscendae gratia faciebant. Quemadmodum & Herdianus atque Julius Capitolanus, Commodum imperatorem theatris, spreta Imperatoria dignitate, gladiatoris partes adimplesse scribunt.

Loco conclusionis quoniam ut Salustius scribit, Diu magnum inter mortales certamen fuit, vi ne corporis an virtute animi res militaris magis procederet, ita adhuc non minima contentio est, plus ne agat in pugile robur naturale an ars, addam veteres hac ipsa de re Rithmos:

OPTIMA THEORIA.
PRAXIS MAXIMA.