Wiktenauer logo.png

Page:De Veris Principiis Artis Dimicatoriae (Heinrich von Gunterrodt) 1579.pdf/7

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page needs to be proofread.

AD ILLVSTRISS: PRINCIPEM IOHANNEM DVCEM MEGAPOLENSEM commendatio palaestrae Nobil: à GVNTERRODT.

NObilibus sua fama Viris à stirpe, sed illam
Artibus ut geminant, stirpis decora ominia vincunt
Dum quod origo refert Claros manus emula in (ausus
Evocat, & sua facta novis virtutibus effert
Gentis ad exortus, decus immortale per ipsas
Fert operas, claroque operas exaequat Olympo
 His tua se ostendit nova Gloria, ut explicat armos
In pugnam, fortesque rotat celerante lacertos
Congressu, supraque humerosque caputque coruscum
Emicat in gladium, atque agilem guatit ardua pinum.
Vnde per insignes HENRICE potentibus artes
Et stirpis decorisque tui virtutibus effers
Nomen ab exorsis, quod stirpe decoreque gestas.
 Huic Musae date vota piae, date maxima honorum
Proemia, nam Clarys floret dominator in armis.
Prima inventa genas cingit, sed robora cingunt
Brachia, & ad celeres impellunt omnia motus.
 Seu pugnare decet framea, seu pectus in hostem