Wiktenauer logo.png

Page:MS I.33 02r.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page needs to be proofread.

N|Otandum hic continetur prima custodia, videlicet sub [brachio] obsesseo vero halbschilt Et consulo sano consilio quod il[...] sub brachio non ducat aliquam plagam quod probat de al[b]ersleiben, per raciones quia partem superiorem attingere non potest si inferiorem capiti erit perniciosum sed obsessor intrando potest eum invadere quandocumque si obmittit quod tenetur vt infra scriptum est

Versus:
|Custodia prima retinet contraria bina
|Contrarium primum halpschil langortque secundum

|Dum ducitur halpschilt cade sub gladium quoque scutum
|Si generalis erit recipit caput sit tibi stichschlach
|Si religat calcat contraria si(n)t tibi schiltschlac

N|Otandum quod qui iacet superius dirigit plagam post [c]apud sine schiltslach si est generalis Si autem uis edoceri consilio sacerdotis tunc religa et calca

N|Ota quod prima custodia videlicet sub brachium potest obsederi se ipsa ita videlicet quod obsidens cum eadem custodia potest regentem primam custodiam obsidere nichilominus tamen regens custodiam primam econtrario possessorem obsidere potest obsessione quadam que quodammodo concordat cum possessione que vocatur halpshilt differt tamen in eo quod gladius sub brachio* extenditur supra scutum taliter quod manus regens scutum includitur in manu regente gladium