Wiktenauer logo.png

Page:MS I.33 20v.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page needs to be proofread.

H|Ic vltima custodia videlicet Langort ducitur hic per scolarem super quam custodiam ligat sacerdos de illis quatuor ligacionibus vnam videlicat super gladium in dextris & nota quod quandocumque ligatum est ex parte ligantis ligatus potest fugere quocumque vult aut in sinistris aut in dextris vnde diligenter videas si fugere incipiat dum sequaris |vnde |versus ligatus fugit ad partes laterum peto sequi


Ex illa ligatura superius tacta que ducta est per sacerdotem scolaris fugit vt supra dictum est vt patet hic quia fugit sub brachio quod immediate sequitur sacerdos percutiendo capud vt hic