Wiktenauer logo.png

Page:MS I.33 32r.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page needs to be proofread.

N|Otandum est quod hic resumitur custodia prima videlicet sub brachio cuius obsessio est specificata custodia secunda sacerdotis locata in humero dextro & nota quod regentis custodiam statim erit schuzin nulla mora interposita alioquin ex parte adversarij ducetur halbschilt quod erit regenti custodiam valde perniciosum & ex hiis generantur omnia que habuntur de prima custodia de quibus habetur in primo quaterno


H|Ic sacerdos qui regebat custodiam ducit schutzin quod erit proptereo quia prior erit paratus & est bene[?] consulendum quod obsidens statim ligat super gladium ipsius regentis custodiam quod hic obmittitur ut patet per exemplum