Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:De Veris Principiis Artis Dimicatoriae (Heinrich von Gunterrodt) 1579.pdf/39"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
(→‎Not proofread: Created page with "''letudine uti, apud Plautum & alios usurpatur. Satis clare etiam monstrat Galenus 2 de tuend. Valet: cap. 11 & 12. Gymnasticos tam armorum quam umbrae pugnam proposita sanita...")
 
(No difference)

Latest revision as of 20:34, 15 May 2022

This page needs to be proofread.

letudine uti, apud Plautum & alios usurpatur. Satis clare etiam monstrat Galenus 2 de tuend. Valet: cap. 11 & 12. Gymnasticos tam armorum quam umbrae pugnam proposita sanitate usurpasse, ubi etiam ad exercenta brachia atque crura sciomachiam (in qua celebrates est Glaucus Carystius, non minus enim in umbrae pugna excellens, quam strenuus athletae in pugillatoria erat, ideoque ei statua habitu formaque in umbra pugnantis, erecta est, ut Pausania narrat) commendat. Hoplomachiam vero a Damea inventam multorum membrorum optimo statui confere tradit. Praetere cum Gymnastica conservativae Medicinae partium haud ignobilissima ex Galeni sentential, imo praecipua & praestantissima sit, quae curativam partem tanto excellere videtur, quanto medicamenta ipsa ab exercitatione superantur, haec autem, vel Platone ipso teste, inter reliquas exercitationes facile principem locum obtineat, nemo, & ad avertendos futuros morbos, & ad custodiendam praesentem sanite, & ad valetudinarios reficiendos (quae tres