partes universam conservatoriam efficient) incredibilem utilitatem eam afferre dubitabit. Siquidem haec & alia effecta huius & totius gymnasticae, uberrime doctissime & omnium quoque primus demonstravit clarissimus Hieronymus Mercurialis Medicus & Philosophus summus, professor Patavinus, in libris suis de arte Gymnastica. Et robusti corporis habitus acquirendi. Plato enim in Lachete inquit: Juvenibus conducere ut armis pugnare discant, quoniam sic habitus corporis robustus acquiritur. Et Aristoteles lib. 8. Polit: praecipit, Adolescentes gymnasticae vacere debere, ut fiant exercitatiores firmores que Gymnasticae autem nomine Plato lib 7. de legibus omnes exercitationes bellicas contineri docet, eamque dividit in saltationem & luctam. Gloriae quoq: ac virtutis graia.
Quae sunt verba Jurisconsulti in d. l. 4 ff de his qui notant. infam. Athletas gloriae & virtutis gratia hoc facere, & ita generaliter omnes opinantur, & utile videtur, ut neque Xystici ignominiosi habeantur. Qua lege gladiators aliqui nostro