vindicari haec ingénue ac ingenuis hominibus digna ars queat. Has autem commentationes Excelsitas tua beneuolè accipietm, si ad stadium submissum meum erga se potius, quàm ad splendorem earum repexerit: Sunt enim si ex pondere suo censeantur tenuiores, quàm vt tanti principlis arbitrio satisfacere possint: si ex artis dignitate spectentur, tanto nomini non indecores: si ex studio meo, probandae etiam erunt. Veruntamen si haec rudimenta, tanquam gradus primos artis luctatoriae à me iactos, benign complectetur excelsitas tua, fieri potest, vt & de voluntate Magistri in hac arte mei, & ex industria mea perfectum, magisque solidum opus extruam, & fastigium illi imponam summum. Benè & feliciter vale. Datae Witeberge ex Musaeo, eo ipso die, quo ante annos 1579. Filius Dei natus est, & assumtione naturae humanae resituit nos Deo parti, & perpetua gestatione ac sustentatione eiusdem confirmat, nos sibi perpetuae curae esse.
T. Excels.
Submissus
Henricus à Gunterrodt.