Wiktenauer logo.png

Page:De Veris Principiis Artis Dimicatoriae (Heinrich von Gunterrodt) 1579.pdf/19

From Wiktenauer
Revision as of 21:00, 15 May 2022 by Michael Chidester (talk | contribs) (→‎Not proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

tim apprehendendo luctari, partim feriendo pugilem videtur agere. Theseus hoc genus creditor reperisse, quando in Creta absque gladio Minotaurum aggressus est. Cael.lib. 13. antiq.lect.Palaestricen quoque totam invenit, & ab eo profectae Palaestritarii disciplina, ab euis rei magistris celebrari coepta, cum antea sola corporis manitudine & robore certaretur, Hac ipsa etiam Cercionem, qui omnes alios secum pugnantes occidit, super avit, ut scribit Pausan. In Att. Quanquam antiquius hoc inventum (graecorum tamen) esse videatur, quo etiam ab Hercule Antaeus superatus fuerit, ut constat ex Epigrammate Dyothimi latine ab Andrea Alcrato Jurisconsulto doctissimo sic redditum:

Conservere manus validae in certamine luctae,
 Neptuni soboles, stirpsque superba Jovis.
Praemia non illis lucent ex aere lebetes,
 Dicta sed alterutri vitaue morsue suit.
Occidit Antaeus, decuit Victoria Graium,
 Graecia enim Luctae, non Lybia autor erat.

In Pancratio inter caeteros clarus memora-