Wiktenauer logo.png

Page:De Veris Principiis Artis Dimicatoriae (Heinrich von Gunterrodt) 1579.pdf/28

From Wiktenauer
Revision as of 22:12, 15 May 2022 by Michael Chidester (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

laboriosam velit. Sequitur, Ex principiis naturae. Oculari videlicet demonstratione, quae tam certa est, ut nemo [Greek] habens, sive ratione naturali praeditus negare possit, praesertim cum omnis intuitive noticia sit optima definition, ac reipsa comprobari & verberibus demonstrari queat, si verbis fides non habeatur. Certissimis fundamentis, Ex partitione videlicet tum corporis humaeni tum armorum usitatorum, juxta versiculum:

Omnis pancratio certans distinguere recta
 Corpus & arma simul divisione sciat.
Wer recht wil fechten und Ringen /
 Der teil den Man / und auch die Klingen/
Wird er mit ringn / und fechtn bestan /
 So ers vorm Man wol brauchen kan.

[Margin: Tehilung des Leibs / In die Sterken und Schwechen / in nechste vnd weiteste blossen.]

Ad corpus quod attinet dividitur hoc in membra debiliora & firmiora. In partes tem quae sunt vel fiunt laesioni obnoxiae propinquas & remotas. Ubi etiam decetur, quomodo se possit quisque intendere ad firmitatem, de quo Cicero aliquid 2 Tuscul: Exclamant, inquit, quam