You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:De Veris Principiis Artis Dimicatoriae (Heinrich von Gunterrodt) 1579.pdf/24
emeriti vitam monasticam elegerunt, propter consuetum autem laborem in otio vivere non potuerunt, sed ad valetudinem tuendam certis horis haec exercitia haberunt, tandem certum fundamentum invenisse eos mirum non est) describendum & depingendu nactus sum, a Johanne Herwarto Herbipolensi, Zonario, & gladiatore celebrato, (cum quo magna familiaritas mihi intercessit) per id tempus Principis Illustrissimi Friderici Wilhelmi ducis Saxoniae Lanista, Qui illum in monasterio Franconiae, cum militem ageret sub Marchione Alberto se reperisse, mihi retulit. Et quia informatore ad hanc artem usus sum fidelissimo Balthasaro Cramonio Polnauiensi Pomerano, Medicinae studioso & discipulo huius Herwarti, non minus in hac ipsa scientia celebri, praesertim si armis incidentibus pugna ineunda sit, ta certa enim & indubitata artis sus habet principia, ut neminem quondam reformidasset. Ante semestre autem a pessimus nebulonibus sceleratissme vulneratus, sinistrum que brachium mutilum ipsi redditum, dextra adhuc est practicus. In