Wiktenauer logo.png

Page:Cod.10825 197v.png

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.

Ingressus, addito habitu prosternendi hostis

Hac forma si rite utj uoles, sinistrum pedem preponere non dubites, pollicemque juxta rotundam laminam pugionis colloces. Et si aduersarius uicissim contra te constiterit dextrum preponens, atque uisum tuum pungere molitur, tum derepente eius manum dextram anterius manu sinistra si corripueris, ab eius impetu te securum et tutum reddes. Verum inde manu dextra addito pugione, eius poplitem pedis dextri adprehende, inferne eo modo, si firmiter adtraxeris, superne autem propuleris, supinum hostem prosternes.