Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 087r.jpg

From Wiktenauer
Jump to: navigation, search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Hoc habitu uteris in progressu versus hostem, nam eo ipso hlsten coartabis, ut transcurrere possis, eumque lucta superare.

Conversorem vel ictum conversum hoc modo exerceas, semper contra hostem sinistrum pedem praefigas, et ex latere dextro hostis item dextrum ferias, quotiesque sinistro fueris progressus, curabis ut in ipso progressu inferum ictum ferias, verum in ipso ictus exercitio, aciem longam ensis convertas, ut semper ea superior existat, et quamprimum ensem eius contigeris, superne mucronem contra ipsum ingeras, atque eius visum fodias. Id vero si removerit, nec non brachia sursum levarit, tu transcurrere memineris, at si remanserit, neque brachia sustulerit, tum manu sinistra cubitum eius dextrum corripito, firmiter pro viribus si continueris, prosiliendo sinistrum pedem hostis dextro praeponas, impellasque eum per eundem. Quando autem transcurrendum sit, paulo post describetur.

De Duplici Ictu Erratico

Is est geminus, qui iam describetur subsequenter, cumque hoc modo exerceas in congressu mutu sinistrum pedem praeponas, dextro humero ensem adiungas, et si prospexeris hostem ense tibi exoptatum quem ferias, tum dextro pede prosilias in latus dextrum tuum, teque ea ratione componas, quasi latus capitis adversarii sinistrum transversario libero percussurus, verum ictu retracto, si in latus eius dextrum sinistro pede prosilieris, trasnversario caput ipsius quassato, at si is impetum eum exceperit, tuque ensem tantum contigeris, paulum iuxta id latus progresseris, ex duplationis habitu retro medium