Wiktenauer logo.png

Page:Ein new Kůnstliches Fechtbuch im Rappier (Michael Hundt) 1611.pdf/12

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page needs to be proofread.

LECTORI S.

QVi stringit ferrum, ferroq; nocere cupiscit,
 Ferreus & verè dicitur esse ferus.
Vita hominis ferro, & quavis ratione tuenda est:
 Si vis, in sævas spicula tende feras.
Sed quia sæpè homini non est traculentior hostis,
 Atq; homo; qui superat vel feritate feras:
Et petit aut vitam ferro, vei lædere famam,
 Vel nostras ad segestit opes rapere:
Auxilio ferrum est. Ferro confige latrones,
 Et fures, & qui damna parare volunt.
Effuge quãdo potes, grave enim est occidere? caede,
 Si fugere haud liceat, fortiter, atq; neca.
Mascula se virtus vel ferro ostendit apertè,
 Gens quævis ferro nobilitata fuit.

Pax ferro paritur, ferro servatur & ipso,
 Et splendet ferro justitia, atq; viget.
Ferro fama venit, laus crescit vindice ferro:
 Qui metuis ferrum, nae muliebris eris?
Ergò sede in tenebris, & torque fusile pondus
 Ancillas inter, teq; nega esse virum.
Tu quicunq; tenes cor ergò in pectore, cautus
 Pugnandi erectum disce tenere modum.
Quò possis hostes graviter propellere, vita
 Sæpe etiam est hostis sic redimenda nece
Perlege, quæ liber iste docet, vitamq; tueri
 Hinc disces, agiliteq; movere modo.
Seria seu trades certamina, ludicra sive,
 Hoe semper poteris doctor esse libro.

C. B.