Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 067v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Ensium contactus ex primo con'''gressu cum dextrae manus in ensem hostilem intorsione
+
'''Ensium contactus ex primo con'''gressu cum dext<sup>r</sup>[a]e manus in ense[m] ho<sup>s</sup>tile[m] i[n]torsio<sup>n</sup>e.
  
'''Intro''' contra hostem dextro progreditor, clypeo supra ensem tuum collocato, mucro contra adversarium sit porrectus. At si is pariter tecum icerit, te itidem dextrum praefigente, in ipso contactu ensem tuum clypeumque manu sinistra coniunctum teneas, dextra vero adversarii ense medio correpto versum te adtrahas. Sin autem idem contra te conatus fuerit hostis, tum iuxtra capulum ensem nudum sinistra corripias atque si pro viribus attraxeris, ensem tuum liberabis. Inde autem ab inferne pubem ipsius fodere conaberis. At si ense suo hostis id repuleri, introgressus sinistro sev insequutus, aculeum clypei tui vultui eius inpingas. Idem fieri ab adversario si intellexeris, ense tuo hispano impetum hostilem excipias. Verum si post caput ipsius ictu pulasris recedere licebit.
 
Revision as of 01:32, 17 November 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ensium contactus ex primo congressu cum dextr[a]e manus in ense[m] hostile[m] i[n]torsione.

Intro contra hostem dextro progreditor, clypeo supra ensem tuum collocato, mucro contra adversarium sit porrectus. At si is pariter tecum icerit, te itidem dextrum praefigente, in ipso contactu ensem tuum clypeumque manu sinistra coniunctum teneas, dextra vero adversarii ense medio correpto versum te adtrahas. Sin autem idem contra te conatus fuerit hostis, tum iuxtra capulum ensem nudum sinistra corripias atque si pro viribus attraxeris, ensem tuum liberabis. Inde autem ab inferne pubem ipsius fodere conaberis. At si ense suo hostis id repuleri, introgressus sinistro sev insequutus, aculeum clypei tui vultui eius inpingas. Idem fieri ab adversario si intellexeris, ense tuo hispano impetum hostilem excipias. Verum si post caput ipsius ictu pulasris recedere licebit.