You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 306r.jpg
Habitus cum quis te complexus fuerit
Si hostis te fuerit complexus luctando, manibus celerrime sublatis utrisque in capillos involes hostis, et ea ratione per caput eum transmittere quibus. At si id destruere volueris, utrunque cubitum corripito. Retrorsum inde si urseris, vel caput tuum retrorsum vertas quantum poteris, crines tuos adprehendere nequibit.
Notabile
Si quis pro viribus te contineat, vetetque ne capillos adprehendere suos possis, os ipsius impellas. Inde autem de repente te demittas atque alterum pedem retro ipsum colloces, et eo modo supinum hostem prosternes. Utrinque id exercetur.
Prohibitio ne hostem inferne calcare queas
Si quis te firmiter contineat, et in librae habitu se composuerit, vetueritque ne inferne ipsum calcare possis, tum digitum ipsius aliquem corripito, atque eo modo digitum eundem corrumpas. Is autem habitus occulte fiat, neque eum exerceas, nisi necessitate summa fueris coactus.