Wiktenauer logo.png

Page:Cod.10825 159v.png

From Wiktenauer
Revision as of 02:51, 27 February 2014 by Michael Chidester (talk | contribs)
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

Duae irruptiones unde habitus hostis prosternendi formatur.

Quum in adversariis conspectum hasta athletice regenda concesseris, sinistro pede intro procedes, atque hastam vultus infligito hostis de latere tuo dextro. Verum si adversarius id exceperit, dextrum pedem reducito, atque hastam voluendo per manus si retraxeris mucrone longo caput eius quassato. Sin vero eodem habitu hostis utatur, tum intra manus tuas hasta excipies ictum eius. Interea autem intro procedito pede dextro, atque mucronem hastae anteriorem versus visum eius impellito. Avertente id adversario, rotando circumflectes tuam per eius hastam, insequutus sinistro pede, dextrum hostis latus mucrone posterioris pungito. Idem vero si is conabitur, impulsum excipies, et contra adversarium pede dextro si processeris, mucrone posteriori faciem eius adpetito. Si autem consimili ratione te adgressus fuerit, impetum hostis excipere non cessabis, dextroque introgreditor ad hostem, atque in habitu aversionis mucronem hastae tuae anteriorem collo eius adiungito, et dextrum pedem pedis sinistri adversariis popliti si inieceris, superne propuleris, inferne autem adtraxeris, adversarium prosternes.