Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 190v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
(One intermediate revision by the same user not shown)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Ratio qua equum assurgentem coniic<sup>i</sup>as''' correpto ferro quod ori equi iungitur utrinque.
+
'''Ratio, qua equum assurgentem co'''n'''iic<sup>i</sup>as''' correpto ferro, quod ori equi iungitur utrinque.
  
'''Ex''' hac dimicatione equestri si victoriam obtinere cupias, stricto ense contra hostem citato cursu invehitor, atque ictu superno caput eius ferias, vel nodum ensis in buculam eius contorqueas. Sin autem pari ratione adversarius te adpetierit, etiam tu vicissim occurrito hosti neque ensem stringas, verum dextra inferne ferrum ori proxime adiunctum ut est videre in pictura equi corripias, idque sursum tollas in latus dextrum tuum. Si contingat ut equus sit ad assurgendum furiose propensus, quam proxime poteris ad eum accedito, et si totis viribus sustuleris ferrum supra commemoratum, equus et adversarius simul concident. Sed cum equus adversarii minus sit proclivis ad assurgendum eum habitum vel minime usurpabis, quia periculosus est, verum potius dextra adprehendas ipsius brachium itidem dextrum inferne id si feceris, citra ullum periculum ab hoste te liberabis.
 
Latest revision as of 04:05, 12 December 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ratio, qua equum assurgentem coniicias correpto ferro, quod ori equi iungitur utrinque.

Ex hac dimicatione equestri si victoriam obtinere cupias, stricto ense contra hostem citato cursu invehitor, atque ictu superno caput eius ferias, vel nodum ensis in buculam eius contorqueas. Sin autem pari ratione adversarius te adpetierit, etiam tu vicissim occurrito hosti neque ensem stringas, verum dextra inferne ferrum ori proxime adiunctum ut est videre in pictura equi corripias, idque sursum tollas in latus dextrum tuum. Si contingat ut equus sit ad assurgendum furiose propensus, quam proxime poteris ad eum accedito, et si totis viribus sustuleris ferrum supra commemoratum, equus et adversarius simul concident. Sed cum equus adversarii minus sit proclivis ad assurgendum eum habitum vel minime usurpabis, quia periculosus est, verum potius dextra adprehendas ipsius brachium itidem dextrum inferne id si feceris, citra ullum periculum ab hoste te liberabis.