Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 293r.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 20:50, 7 August 2018 by Michael Chidester (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Alia Effigies

Alius ex prima correptione habitus: dextra manu ipsius adversarii sinistram fortiter teneas, tum vero sinsitram dextrae opem laturus adiungas, itaque firmissime manu utraque teneas. Inde, si sub brachio ipsius te in latus dextrum tuum converteris, partes potiores obtinebis.

Destructio

Si quis habitu superiori contra te utatur, tu eodem vicissim utitor et post speciem luctandi eligas, quaecunque placuerit.

Alius destructionis habitus

Manu tua utraque firmissime, quantum poteris, ipsius adversarii sinistram contineas, atque te sub brachio sinistrorsum convertas, et ea ratione propositum eius conturbatis, insuper etiam brachium ipsius in praecipitatione poteris disrumpere.